CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Erasmus-NT [lat.]  (Manuskript 1506-1509)  Mk 1
nach der Edition von Henri Gibaud

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

[Markus]
[179r-2] EUANGELIUM MARCI
[Kapitel 1]   zum Textanfang
[I]
[1] INitium euangelii IESU Christi Filii Dei, [2] sicut scriptum est in prophetis. Ecce ego mitto nuncium meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te. [3] Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. [4] Baptizabat Ioannes in deserto, praedicans baptismum poenitentie in remissionem peccatorum. [5] Et egrediebantur ad eum tota Iudaea regio, ac Hierosolymitae, et baptizabantur omnes ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua. [6] Erat autem Iohannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos suos, vescebaturque locustis ac melle silvestri, [7] et praedicabat dicens: Venit is qui fortior est me post me, cuius non sum idoneus ut procumbens solvam corrigiam calciamentorum. [8] Ego quidem baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. [9] Et factum est in diebus illis venit IESUS a Nazareth Galiaeae, et baptizatus est a Ioanne in Iordane. [10] Et statim qum ascenderet ex aqua, vidit diffindi coelos, et Spiritum quasi columbam descendentem super illum. [11] Et vox facta est de coelis: Tu es ille Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacitum est. [12] Et continuo Spiritus illum expellit in desertum, [13] et erat illic in deserto dies quadraginta, et tentabatur a Satana, eratque cum feris, et angeli ministrabant illi. [14] Postquam autem comprehensus esset Ioannes, venit IESUS in Galilaeam, praedicans euangelium regni Dei, [15] et dicens: Impletum est tempus, instatque regnum Dei, resipiscite et credite euangelio. [16] Qum ambularet autem iuxta mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream [fratrem] eius, iacientes retia in mare. Erant enim piscatores, [17] et dixit eis IESUS: Sequamini me, et faciam ut efficiamini piscatores hominum. [18] Ac protinus relictis retibus suis, sequuti sunt eum. [19] Et progressus illinc pusillum, vidit Iacobum filium Zebedeaei, et Ioannem fratrem eius, qui et ipsi in navi reconcinnabant retia, [20] statimque vocavit illos. Et illi relicto patre suo Zebedaeo in navi, cum mercennariis, sequuti sunt eum. [21] Et ingrediuntur Capernaum et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat. [22] Et stupebant super doctrina eius. Erat enim docens eos tanquam auctoritate praeditus, et non sicut scribae. [23] Et erat in synagoga eorum homo obnoxius spiritui immundo, et exlamavit, [24] dicens: Ah, quid rei nobis tecum est IESU Nazarene? Venisti ad perdendum nos? Novi te qui sis, nimirum ille [sanctus] Dei. [25] Et increpavit illum IESUS dicens: Obmutesce, et exi ab homine. [26] Et qum discerpsisset eum [spiritus] immundus, exclamassetque voce magna, exiit ab eo. [27] Et obstupuerunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quid est hoc? Quae doctrina nova haec? quia cum auctoritate etiam spiritibus immundis imperat et obediunt ei. [28] Emanavit autem fama eius statim in totam undique regionem Galilaeae finitimam. [29] Et protinus e synagoga egressi, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Iacobo et Ioanne. [30] Socrus autem Simonis decumbebat febricitans, et continuo dicunt ei de illa. [31] Et accedens erexit eam, apprehensa manu eius, et reliquit eam febris illico, ac ministrabat eis. [32] Vesperi vero, qum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et qui a daemoniis agitabantur. [33] Et civitas tota congregata erat ad ostium, [34] et sanavit multos qui aegrotabant variis morbis, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat loqui daemonia quod ipsum nossent. [35] Et mane multa adhuc nocte qum surrexisset egressus est, abiit IESUS in desertum locum, ibique orabat, [36] et prosequutus est eum Simon, et qui cum illo erant, [37] et qum invenissent eum, dicunt ei: Omnes te quaerunt. [38] Et ait illis: Eamus in proximos vicos, ut et ibi praedicem, in hoc enim egressus sum. [39] Et praedicabat in synagogis eorum in tota Galilaea, et daemonia ejiciebat. [40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum, eique ad genua accidens, ac dicens illi: Si vis, potes me mundare. [41] IESUS autem misertus protensa manu tetigit illum, et dicit ei: Volo, mundus esto. [42] Et qum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. [43] et comminatus ei, statim emisit illum, [44] dicitque ei: Vide ne cui quicquam dicas, sed abi tei[psu]m ostende sacerdoti, et offer pro emundatione tui, quae praecepit Moses in testimonium illis. [45] At ille egressus coepit praedicare multa, et divulgare sermonem, ita ut iam non posset IESUS manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis erat, et veniebant ad eum undique.
[Kapitel 2]   zum Textanfang
[II]
[1] Et iterum intravit Capernaum post dies aliquot, et auditum est [quod] in domo esset, [2] et protinus congregati sunt multi, adeo ut iam non [caperet] eos nec illa loca quae erant circa ianuam, et loquebatur eis sermonem.
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang